

Liber Exodus*
Caput 31: Versus 6
Oliab,qui interpretaturprotectio mea,tanquam nomine dicat,Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo[Psal. 26.]? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt.[STRAB.]Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbae Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretaturprotectio mea pater,Patris personam: Beseleel quoque, quiin umbra Deisignificat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur.Et virtus Altissimi obumbrabit tibi.Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit:Ego novi virtutem de me exisse[Luc. 8.]. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.